Liber Job*

Caput 4: Versus 17

Nunquid homo comparatione Dei justificabitur?Hoc in contemplatione novit, quod justitia humana divinae comparata injustitia, ut quae lucerna in tenebris lucet, in sole caligat: quod potuit, quia qui lucem videt, scit quid de tenebris aestimet.Aut factore suo purior?Ibid.Hoc aestimat qui contra flagellantem murmurat. Sed debet scire, quia impie non flagellat, qui mira ex nihil fecit, et conditor naturae non est iniquus judex culpae. Etsi iste injuste Job redarguit, recte tamen modum creaturae in comparatione Creatoris describit. Puriorem ergo se vir factore suo aestimat, si contra flagellum querelam parat, eumque sibi procul dubio postponit, cum ejus judicium de sua afflictione redarguitEcce qui serviunt ei.IDEM.Angelus etsi in statu suo immutabilis permanet, in hoc tamen quod creatura est, vicissitudinem mutabilitatis habet, et ita stabilis non est. Si enim natura haec mutabilis non esset, cum esset bene condita, in nullis cecidisset. Sed ex arbitrio habuit ruere vel stare, et in stantibus meritum fuit, motum mutabilitatis suae, studio voluntatis fixisse. Hoc mutabilitatis argumentum est quod de apostata subdit:Et in angelis suis reperit pravitatem.Ex quorum comparatione infirmitas humana colligitur.Quanto magis hi qui habitant domos luteas.GREG.Id est terrena corpora, etc., usque ad conspiciunt curis saeculi occupati; unde subdit:
(* Traductions européennes)